- NAVAS (Las)
- Las NAVASnomen illustris in Hispania familiae, quae Davilaeae stirpis ramus est. Haec enim familia perantiqua, ex urbe Avila oriunda, cum in duas praecipuas lineas divisa esset, primogeniti Domini de las Navas et Villafranca fuêro, in quibus, sub Rege Iohanne I. claruit Petrus Consalvus Davila: et altera Dominorum de Santroman et Villanova. Ex priore Petrus Davila Comes del Risco creatus est, A. C. 1475. Pater Stephani, qui per alterum filium Petrum March. de las Navas, reliquorum Comitum ac Marchionum de las Navas auctor fuit (in quibus etiam Henricus Davila et de Guzman Marchionis de Povar titulum gessit) alter Stephani fil. Ludovicus, abuxore Maria de Zuniga, Manuel et Sotomayor Mirabellum, ac illô nomine a Carolo V. titulum Marchionis obtinuit. Qui quamvis foemellas tantum genuerit, cum Hieronyma haeres patrucli Alfonso de Zuniga et Corduba, ac iterum huius filia Francisca, suo patrucli Antonio de Tolede et Davila nupferint, in Davilensi tamen stirpe dignit as illa permansit. Vide de his fupra in voce Davila. Marchionum vero del Risco de lac Navas scries haec est; Petrus Davila, Dominus de las Navas et Villafranca, ex Maria de Bracamonte, Pater fuit Petri Davilae Comitis del Risco creati, A. C. 1475. Huic ex Elvira Toletana genitus Stephanus Davila Comes del Risco, Elviram de Zuniga, sibi iunxit, atque ex ea suscepit Petrum Davilam Marchienem de las Navae Comitem del Riseo, qui ex Maria de Corduba Marchion. de Priego, genuit Petrum II. Davilam marchionem de las Navas Comitem del Risco, maritum Hieronymae Henriciae de Guzman (filiae Henrici Guzmanni Comitis Albae de Aliste vel de Lista) et exea patrem Petri Stephani Davilae Marchionis de las Navas Comitis del Risco, quô et Iohannâ Manriciâ (filiâ Garisiae Fernandi Manricii Comitis de Ossorno) geniti funt Antonius Davila Comes del Risco, Petrus Stephanus Davila, Hieronymaque (Hieronymi Roderici Ie Corella Comitis de Cocenteyna, Marthionis de Almenara uxor) omnes nominis Davila. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 63. Hôc tempore Sicilia Proregem ex hac familia habet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.